monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8 > sectio 166 > sectio 76 > sectio 34 > sectio 90 > 8 > 14 > 6 > csg75.754 > 14 > CAPUT XXXVII. De cogitationibus. > sectio 38 > sectio 2 > sectio 90 > sectio 49 > 8 > sectio 95 > 1 > sectio 49 > 17 > 7 > 8 > CAPUT III. > sectio 2 > sectio 46 > sectio 53 > sectio 12 > sectio 5 > sectio 113 > 8 > sectio 168 > CAPUT XVIII. > 91 > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 60, 48
Quanto magis tu, et avunculus et episcopus, hoc est in carne et in spiritu pater, aves viscera tua et quasi a te divulsa suspiras! Sed obsecro, ut modum adhibeas in dolore memor illius sententiae: Ne quid nimis obligatoque parumper vulnere audias laudes eius, cuius semper virtute laetatus es, nec doleas, quod talem amiseris, sed gaudeas, quod talem habueris, et sicut hi, qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, ita in parvo isto volumine cernas adumbrata, non expressa signa virtutum, suseipiasque a nobis non vires, sed voluntatem.